CONCILIA

CONCILIA
CONCILIA
apud Romanos dicta sunt, partis populi conventus, ad aliquid iubendum: Cuius generis erant, quae a Tribunis Pleb. indicebantur Comitia. Illi enim ius quidem vocandae plebis, non tamen universi populi, habuerunt. Nihilominus indifferenter Concilii Comitiorumque, ubi universus populus conveniebat, nomine utitur Livius, l. 3. etc. Vide supra in voce Comitia. Hinc Comciliabulum, de qua voce A. Gellius, l. 1. c. 7. Quali C. Gracchus verbô usus est in ordinatione, cuius titulus est. De Quinto Popilio circum Conciliabula, in qua ita scriptum est etc. Nempe Conciliabula erant loca iuxta Fesium, ubi in Concilium conveniebatur. In iis quoque ius dictum: hinc eo frequens populi confluxus, sed Foris inferiora erant. Per Conciliabula Livius intellexit extra Urbem maiora ac mincra oppida et loca. in quibus ius dicehatur. Frontinus etiam in municipiorum ius ascendisse, commemorat: Sed pro conventu quocumque etiam occipiuntur. Onomasticum. Conciliabulum, συνέδριον: et Glossae Cyrilli, ὄψις τῆς πόλεως Conciliabulum, Ant. Thysius, in A. Gellii locum praedictum. Quomodo Coloniae, Municipia, Praefecturae, Fora, Conciliabula distinguantur, vide Turnebum, Adversar. l. 1. c. 11. In Ecclesia, Concilia quid sint, vide infra, ubi de Synodis. De Canonibus eorum, quando colligi coepri, et quâ auctoritate in Ecclesia semper habiti, supria ubi de de Canonibus. De editionibus variis eorum hîc quaedam aspergam. Conciliorum Generalium Provincialiumque operosa prostant volumina, editionesque variae, quarum hae praecipuae. Prima prodiit Coloniae A. C. 1530. postea petrus Crabbe ea edidit A. C. 1551. duobus voluminibus: quem insecutus surius quatuor voluminibus illa complexus ext, A. C. 1567. Dominicus Nicolinus quinque: Severinus Binius Canonicus Colon. 8. voluminibus eadem vulgavit Colomae, A. C. 1606. et 1618. Sed et Romae Conciliorum Generalium Ecclesiae Catholicae, facta collectio est editioque Graeco-Latina, iussu Sixti V. A. C. 1608. Novissime vero Collectio Regia Lutetiae Parisiorum
prodiit, 37. voluminibus, cum Indice separatim excuso, A. C. 1636. cui cum Decretalibus Romanorum Pontificum Epistolis inserta sunt Concilia Gallica I. Sirmondi, Hispanica Garsiae Loaysaei, Anglicana Henr. Spelmanni; Lemovicense, e Bibliotheca Thuana; Florentiunm, Horatii Iustiniani etc. Gerh. von Mastricht, Histor. Iuris Ecclesiastici num. 144.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • concilia — CONCILÍA, conciliez. vb. I. tranz. A pune de acord, a împăca, a înlătura divergenţele, contradicţiile dintre două sau mai multe păreri, idei, doctrine etc. ♦ (jur.) A încerca aplanarea sau evitarea unui litigiu prin împăcarea părţilor. [pr.: li… …   Dicționar Român

  • Concilia — sind keine Evangelia. – Fischart, Ursprung des viereckigen Hütlein, 18, 6 …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Concilia Plebis tributa —   [lateinisch], im alten Rom die Versammlungen der nach Tribus geordneten Plebs, im Unterschied zu den Versammlungen des Gesamtvolkes (Komitien). Zur Aufgabe der Concilia Plebis gehörte u. a. die Wahl der Volkstribunen (Tribun) und die… …   Universal-Lexikon

  • Concilia Plebis — Con|ci|lia Ple|bis [kɔn tsi:... ] die (Plur.) <aus gleichbed. lat. concilia plebis, eigtl. »Volksversammlung«> die Versammlung der nach ↑Tribus geordneten 1↑Plebs im antiken Rom im Gegensatz zur Versammlung des Gesamtvolkes (Komitien) …   Das große Fremdwörterbuch

  • conciliá — vb. (sil. li a), ind. prez. 1 sg. conciliéz, 3 sg. şi pl. conciliázã, 1 pl. conciliém (sil. li em); conj. prez. 3 sg. şi pl. conciliéze; ger. conciliínd (sil. li ind) …   Romanian orthography

  • Concilia plebis — Concile plébéien Monarchie romaine 753 – 509 av. J. C. République romaine 509 – 27 av. J. C. Empire romain 27 av. J. C. – 476 Empire byzantin 395 – 1453 …   Wikipédia en Français

  • OECUMENICA Concilia — sub Imperatorib. indicta, ad haereses eliminandas, et ἐυταξίαν Ecclesiae restaurandam. Et primae quidem Synodi exemplum adfertur, ex Ecclesia Apostolica Actorum c. 15. ubi Conventum fuisse Rectorum Ecclesiae Hierosolymitanae, tum Apostolorum ibi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • cilia — concilia réconcilia …   Dictionnaire des rimes

  • Concile — Un concile (du latin concilium, assemblée), ou synode (du grec sun odos = chemin commun), est une assemblée d évêques de l Église catholique (romaine ou non) ou orthodoxe. Il manifeste une dimension essentielle de toute Église chrétienne :… …   Wikipédia en Français

  • собор церковный —         собрание духовных лиц соответствующего ранга для решения вопросов вероучения, церковной дисциплины и различных проблем, стоящих перед церковью.         Термины concilium, synodus / σύνοδος, употребляемые по отношению к церковным Сам,… …   Словарь средневековой культуры

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”